CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0518     View  [Back]
Charta qua Teotelmo confert Ragimberto et uxori ejus Ai quasdam res in villa Parsiniaco.
Domino fratribus Raginbert et ucsor sua Ai, entores, ego Teotelmo; atradit me amor et bona volencia tua que circa te abeo, propterea dono vobis res meas ... qui sunt sitas in pago Lucdunense, in fine Ciciacense, in villa Parsiniaco; dono vobis curtilo cum cabanna, et exio, et vinea, et arboribus, et campos IIII, quia ad ipso curtilo aspiciunt; terminat ipse curtilus a mane terra Sancti (sic) Marie, a medium die rigo percurrente, a sero terra Sancti Gengulfe, a cercio via publica. Infra istas terminaciones, ipsa ereditate vobis dono, trado adque transfundo; tamen, dum modo vivi, usum et fructum abeo; pos meum discessum, Raginber ad infantibus suis perveniad, {corr: perveniat} et faciatis vos pos meum dicessum quitquit facere volueritis in onnibus, et in Dei nomen. Si quis vero, cot fierim esse minime credo, si ego ipse, au ullus de eredibus meis, au ullus omo, au ulla immissa persona, qui contra anc donacione ista in vos facta aliquit agere tentare calumniare presumserit, et ad me defensatum non fuerit, tunc sim culpabilis, et inpleturis una cum fisca auro uncias II componat, constibulacione sutnixa. S. Teotelmo, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. Ariunbolt. S. Gerata. S. Engelberti. Infantibus illorum, mihi si benefecerint ut pater illorum fecerit, in ipsa ereditate maneant. Ego Vido prespiter rogatus escrixit et suscrisit, datavit die dominico, in mense aprilo, rennante Luduvico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung