CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0522     View  [Back]
Charta qua Rotbens dat Odoni, filio suo, mansum indominicatum in villa Buxiaco.
Dilectissimo filio meo Oddono, ego Rotbens, genitrice sua, pro amore et bone voluntate que contra te abbeo, proterea dono tibi manso indominicato, in pago Matisconense, in fine Ainacense, in villa Buxiaco, et onne {corr: omne} cum superposito, et alias res que ad ipso maso aspiciunt vel in ipsa villa abbeo, ohc sunt vineis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarum decursibus, omnia et ex omnia, tam de alodo quam de conquisto, quisitum et ad inquirendum, totum ad integrum tibi dono, in tale tenore, si abeas mulier et infantibus, ad illi totum perveniat; et si mulier et infantibus non abeat, ad propinquas perveniat; similiter illis servis et ancillis quos in ipsa villa abbeo. Si quis vero, nullum contradicentem, si quis calumniare voluerit, auri libras V componat. S. Rotbens, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Erbert ... Bernart sacerdoti ... Rainolfo ... Durant scripsit die jovis, in mense junio, regnante Lodovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung