CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0525     View  [Back]
Charta qua Antigius et uxor ejus Gotseldis dant Bernardo, nepoti eorum, quasdam res in villa Dunziaco.
Dilecto nebodo meo Bernar, ego Antigius et uxor mea Gotseldis, donamus tibi aliquit de res nostras qui sunt in villa Dunziaco: in primis curtilo cum manso et vinea in unum tenente; terminat a mane via bullica, a medium die similiter, a sero de ipsa ereditate, a cercio rio currente. Infra istas terminaciones, una medietate tibi donamus, et de alias res que ad ipso curtilo aspiciunt, oc sunt campi, prati, silvis, omnia et ex omnibus, una medietate tibi donamus; in ea vero racione, dum modo vivimus, usum et fructum abeamus; pos meo vero discessu a te perveniat, ad faciendo post unc diem quiquit volueris, nullum contradicentem. Si quis contradicere voluerit, auri libra componat, et donacio ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Cluniaco. S. Antigio et uxore sua Gotsel, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Josber. S. Arnold. S. Aigolfo. S. Tetber. S. Letbol. S. Rotar. S. Giroldo. Tetgerius rogatus scripsit, datavit die jovis, in mense febroario, anno V regnante Ludvico rege.
(Au dos:) Bernardus in Dunziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung