CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0527     View  [Back]
Charta qua Achinus curtilum in villa Prisciaco monasterio Cluniacensi dat.
Divina pietate et legitima auctoritate sanccitum est ut, si quis de rebus suis aliquid in helemosina Deo et sanctis ejus conferre voluerit, liberam habeat potestatem consequenter implere. Quapropter ego Achinus, considerans illud evangelicum: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis,» simulque pertimescens detrimentum divitis qui, pro micis panis quas Lazaro negavit, stillam aquę in inferno ardens desideravit, dono itaque atque cedo æcclesiæ Dei, que est Cluniaco consecrata in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum sanctorum, quasdam res quę sitæ sunt in pago Matisconensi, in villa Prisciaco. Sunt autem ista in primis curtile unum indominicatum, qui terminat a mane terra Sancti Martini, a meridie terra Filgerii, a sero via publica, a cercio Sancti Clementis; infra istas terminationes, totum ad integrum. Et alias res quę ad ipsum curtilum aspiciunt, et quicquid in ipsa villa visus sum habere, cum mancipiis qui istis nominibus vocantur: Rainbertus cum uxore sua Archinelt et infantibus suis, et Domengia, et Mainardus, et Girardus cum matre sua; ut a die presenti faciant seniores Cluniacenses quicquid facere voluerint, pro redemptione animę meæ et uxoris meæ Etelanæ. Si quis hanc donationem calumpniare presumpserit, iram Dei incurrat, et insuper X libras auri componat, et hęc carta firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Achini, qui hoc donum firmavit et firmare rogavit. S. Rainaldi, qui in omnibus consensit. S. Mainboldi episcopi. S. Rannaldi. S. Witheranni et Euvardi. S. Achini, et Giperii, et Teoldi. Tetgerius, in vicem cancellarii, scripsit die martis, in mense marcio, anno V regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung