CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0528     View  [Back]
Charta qua Modoenus dat Mayolo et uxori ejus Alindradæ curtilum in villa Davagiaco.
Dilecto Mayolo et uxore ejus Alindrada, ego Modoenus, pro amore et bona volumptate, dono vobis curtilum cum superpositum et vinea in pago Matisconense, in agro ... in villa Davagiaco; terminat a mane terra Sancti Vincentii et Sancti Leudegarii, a media die via publica, a sero Bersendane cum eredus, a cercio Sancti Vincentii. Infra isto terminio, ipsum curtilum cum vinea vobis dono, et alias res quicquid in ipsa villa visus sum habere, preter unum campum, in Casingas vocat, michi reservo; alias res sicut superius insertum est vobis dono, et facite quid vultis. Si quis vero qui donationem istam contradixerit, auri unciam componat, et firma permaneat, cum stibulatione subnixa. S. Modoeni, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. Et dono vobis ancillas duas Teutbergane et Amalbergane, cum omni peculiario quod habent et inantea conquirere potuerint. S. Rodanni. S. Rotardi. S. Rannaldi. S. Arnulfi. S. Enrici. S. Aaldradi. S. Ragonis. S. Arlulfi. Data per manu Berardi, sub die veneris, V kalendas junii, anno V regnante Hludovici regis.
(Au dos:) Conquistus Maioli in Davaiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung