Charta qua Airicus campum et silvam in fine de Nadaliaco monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosanctæ ac venerabili Cluniensi æcclesiæ in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrate, cui domnus Oddo reverendus abba videtur magis prodesse quam preesse. Ego Airicus, dictis Dominicis aurem cotidie accomodans, quibus incessanter ammonemur nos debere nostrum in celo thesaurizare thesaurum, quo non fur apropiat, dono campum unum cum silva ob animæ meę remedium, quę est in pago Lugdunensi, in agro Tartiatensi, in fine de Nadaliaco; terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero Sancti Johannis, a certio via publica. Infra istas terminationes, ipsum campum cum silva ad integrum vobis concedo, hoc videlicet pacto, ut quandiu vixero habeam eum et teneam, et singulis annis pro investitura censum persolvam II garbas. Post discessum vero meum, campus revertatur ad predictum locum, et silvam teneant filii mei Dalmacius et Airicus, ita ut singulis annis denariatas II exsolvant, et post eorum obitum ad prefatum locum redeat, nemine contradicente, ut deinceps ejusdem loci rectores liberam habeant facultatem agendi quod eis placuerit. Si quis vero, quod minime fieri existimo, umquam contra hanc elemosinam animę suę inimicus insurgere presumpserit, non vendicare sibi valeat quod requirit, sed insuper cui litem inferre temptaverit auri unciam I reddere cogatur, et nostra elemosina rata et inmobilis perseveret, stipulatione subnixa. S. Airici, qui hanc elemosinam fecit et firmare rogavit. S. Engelardi. S. Leotelmi. S. Emmardi. S. Ramsoldi. S. Christiani. Ego Godalvi
nus rogatus scripsi, dictavi die mercurii, mense madio, anno X Ludowico rege regnante.