CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0532     View  [Back]
Charta qua Ava, uxor Abbonis, dat Sancto Petro Mauricis res suas in pago Arvernico sive Lemovicensi.
Jam mundi terminum adpropinquante, ruinis crebrescentibus, quia is advenientibus vere mundus urguetur; et si aliquis de rebus nostris alloca (sic) sanctorum vel eorum servientibus condonaverimus, retributorem Deum non difidimus rependi, qui dicit Dominus in evangelio: «Date elemosina, et ecce omnia munda sunt vobis.» Igitur enim, in Dei nomen, Ava consideravi patrie celestis amorem, et anime me[e] remedium, et pro anima viro meo Abboni, et pro animabus consanguineorum suorum, et pro animabus parentorum meorum, cedo et condono Deo et Sancti Petri Mauricis, cessumque in perpetuum esse volo, hoc est alodus meus proprius, qui per conquistum mihi obvenit. Et est ipse alodus situs in pago Arvernico, sive Limovicino, aud in comitatu Caturcino, sive in comitatu Albiense. Ego dimito in onore Sancti Petri Rome at Sancti Petri Mauricis curte mea Terrone, cum ipsa ecclesia que est fundata in onore Sancti Petri, cum mansos XXVI, cum silvis, pratis, cum casa dominicaria, et prato, cum silvis, pascuis, farinariis, ajacenciis, cultum et incultum, egresibus et regresibus, quantum ad ipsa villa aspicit, vel aspicere videtur, totum et ab integrum Sancti Petri dimito; et in alio loco ibidem aderente, in villa que dicitur Laderiaco, mansos XIIII, cum silva que dicitur Murmarcio, quantum in ipsa villa aspicit, cum silvis, pratis, adjacenciis, cultum et incultum, cot ad inquirendum est, totum et ab integrum Sancti Petri dimito; et in alio loco, curte mea que dicitur Nivo Corbino, cum ecclesia que est fundata in onore sancti Medardi, cum mansos XXI, cum silvis, pratis, adjacenciis, quantum ad ipsa villa aspicit, vel aspicere videtur, totum et ab integrum Sancti Petri dimito; et in alio loco, curte mea que dicitur Pontovernino, cum ecclesia que est fundata in onore sancti Ursicini, cum mansos XXXVI, cum pratis, silvis, pascuis, adjacenciis, cultum et incultum, totum et ab integrum Sancti Petri dimito; et in alio loco, curte mea que dicitur Bloxio, cum ipsa ecclesia que est fundata in onore sancti Ilarii, quantum in ipsa curte vel in ipsa villa aspicit, vel aspicere videtur, extra ecclesia que dicitur Marense, cum mansos IIIIor. Istas res supradictas cum omni integritate, cum pratis, vineis, silvis, pascuis, adjacenciis, cultum et incultum, totum et ab integrum Sancti Petri dimito. Similiter caput mansio meo in illo Becio, cum ipsas vineas, et manso meo in illa Boesia, ubi Unfredus visus est manere, cum ipsas vineas, et in alio loco, capud manso meo, ubi Ingelerius visus est manere, cum ipsas vineas, soldadas tres. Istas res, que superius sunt scriptas, ad illa casa Dei et Sancti Petri dono, trado atque tranfundo, tali vero racionem, ut istas res, que superius sunt scriptas, ut quamdiu Abbo, vir meus, vicserit, usum fructuarium recipiat, et post obitum suum, Sancti Petri remaneat, sine ullo contradicente. Sane propter istas res superius scriptas, ego Ava dimito in concensum villa mea Guandilangas, qui per conquistum mihi obvenit, qui est ipsa villa in urbe Arvernico, in vicaria Sancti Stephani, in aice Limovicino, cum omnibus edificiis, tictisque, ajacenciis, cum pratis, pascuis, silvis, garicis, cum ortis, vineas, cum exiis, cum regresibus, cum aquis, aquarum vias excursibus, quesitum, vel quod adinquirendum est, omnia et ex omnibus, quantumcumque in ipsa villa visa fui abere vel posidere, cum omni integritate sua, totum et ab integrum ad illa casa Dei et ad servitores ejus dimito; et in alio loco, que dicitur Treolloni, vineas meas, soldadas doas, cum ipsso caput manso; et in alio loco, que dicitur Cairolis, alias duas soldadas de vineas; istas vineas et ipssa villa propter istas res, que superius diximus, in concensum ad unc locum sanctum, vel ad ejus servitoribus trado, transfero adque transfundo, ad abendi vel ad posidendi, ut faciant ejusdem rectores quicquid voluerint juste et legaliter ecclesiastico. Ec omnia superius scripta in tucione domni Gauzberti abbati vel ejus succesoribus ex Mauricis abbatibus et monahis semper duretur perenniter, post eos Stephanus prevideat. Si Stephanus mortuus fuerit, unus de filiis suis, qualem ipsi servitores Dei elegerint, in locum suum remaneat; si autem mortuus fuerit ipsse, propinquior de parentibus suis in locum eorum succedat, et sic sequatur eorum generacio; non enim in tucione episcoporum vel comitum vel ullarum personarum non mitimus, nisi in potestate beati Petri pri[n]cipis apostolorum, et illo papa Romano qui ibi esse videtur, et ipsi rectores quot supradiximus. Si quis hoc presumserit hoc agere vel facere, in primis in iram Dei incurrat; ex auctoritatem Patris et Filii et Spiritu sancti sit excomonicatus et anatematizatus; sit maledictus in agris, in viis, in semitis, et in cunctis egressibus suis; sit super eum celus ereus et terra ferrea; a planta pedis usque ad verticem capillis non sit in eo sanitas; deleatur de libro vivencium, et non scribatur cum justis; brevientur dies sanitatis ipsius; prolonjentur tempus infirmitatis sue. Ec carta a me facta atque inconvulsa permaneat, atque omni tempore firma perduret, cum stibulacione subnixa. Facta anc carta in mense madio, feria III, anno quinto regnante Lodovico rege. Signum Abboni, virum Avani, qui carta ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Unberti. S. Ugoni. S. Stefano. S. Adalardi. S. Bernardi. S. Ugoni. Isti elemosinarii, qui condam fuerunt Avani, consencientes. Rotgerius scripsit.
(Au dos:) Carta Sancti Petri Mauricis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung