CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0534     View  [Back]
Charta qua Maimbodus, Matisconensis episcopus, et Girberga, consentiente marito suo Rotardo, res suas in villa Vetis Canavas monasterio Cluniacensi conferunt.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense sito, vocabulo Cluniaco, ubi preest domnus Odo, venerabilis abbas. Igitur ego, in Dei nomine, Maimbodus, episcopus ecclesie Matisconensis, et Girberga, uxor Rotardi, pro remedio predicti Rotardi et pro redemptione animę prememorate Girberge, loco sepulture donamus ad predictum locum aliquid de rebus nostris, donatumque in perpetuum esse volumus: hoc est vinea cum mansione et curtilo simul tenente, in alimenta monachorum ibidem consistencium. Est autem sita in predicto pago, in villa Vetis Kanavas, in agro Rufiaco; terminat a mane et a cercio terra Sancti Petri, a medio die et a sero terra Teuborc cum suis eris. Infra istas terminaciones, predictam vineam predictus pontifex et Girberga, vice Rotardi, ad jam dictum locum donant, tradunt atque transfundunt, et faciant inde actores Sancti Petri quidquid eis placuerit, nullum contradicentem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aliquam calumniam contra hanc donationem generare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper cogenti fisco auri libra I coactus exsolvat, et hec donatio semper firma et inlibata permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. Maimbodus, sancte Maticensis ecclesie humilis episcopus, subscripsit. S. Girberge, uxoris ejus, que consensit. S. Bernart. S. Arembert, fratri suo, qui consensit. S. Avane, uxore sua, que consensit. S. Ramnolt. S. Engelardi. S. Aiulfi. S. Alirico. S. Arlulfo. S. Arnolt. Ego Petrus, presbiter, rogatus scripsi et subscripsi, datavi die lunis, IIII nonas augusti, annos V regnante Ludvico rege.
(Au dos:) Carta Rothardi de Vetus Canivas. Ludovic. rex, Odo ab.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung