CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0538     View  [Back]
Charta qua Adalgerius et filius ejus Pasqualis vineam in villa Comella Godoni, filiolo ejusdem Adalgerii, dant.
Dilecto atque multum amabile filiolo meo, nomine Godone, igitur ego, in Dei nomine, Atalgerio et filio meo Pasquale, nos in pro amore et prumta bona volencia nostra que contra te abemus, et pro quod de fonte Sancto Joanno nos te suscepimus, et pro animas nostras remedium, propterea donamus tibi vinea que est sita in pago Vienese, in villa qui nominantur Comella, qui terminat de uno latus Rodeno volvente, de alio latus et ambis frontis terra Sancti Mauricii; abet totum integrum perticas XV et pedes XII; infra istas fines et terminaciones et pertigaciones, una cum exivis, totum et sup integro nos tibi donamus, tradimus atque transfundimus, it est at abendi, vendendi, perdonandi, seu liceat commutandi; et si nos ipsi, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus nostris, aut ulla aliqua persona, qui contra ista donacione aliquit agere vel inquietare voluerit, una cum fisco solvat tantum et alium tantum quantum, et in antea ista donacio in te facta firma permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Atalgerio, S. Pasquale, qui ista donacione fieri et firmare in presente rogaverunt. S. Eldevodo. S. altero Atalgerio. S. Ansberto. S. Selvana. S. Dominico. Ego Eldebertus, jubente Barnardo, qui ista donacione scripsi, datavi die sabato, in mense octuber, annos V regnante Gondrado rege.
(Au dos:) Adalgerius in Comella, Vienensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung