CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0545     View  [Back]
Charta qua Arnaldus et uxor ejus Eldeburgis ancillam nomine Lantelam monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancte æcclesiæ Cluniensi in honore sanctorum apostolorum Petri videlicet et Pauli dedicate, ego Arnaldus et uxor mea, vocabulo Eldeburgis, Dei timore ducti et amore inspirati, de misericordia ejus cogitare cepimus, qualiter eum possemus nobis placabilem reddere, aut quid de bonis ab eo nobis temporaliter concessis ei gratum offerre; quatinus eo propiciante, deposito carnis honere, ad eternam felicitatem possemus pervenire. Igitur nos dominicis preceptis edocti, et inmemores sermonis Sapientiæ quę dicit: «Redemptio animę viri, sustantia ejus,» tradimus ancillam nostram, nomine Lantelam, non fugitivam nec furtivam, ob animarum nostrarum salutem, jam prefato loco, sed in sua virtute statutam, ut a die presenti et deinceps liberam habeatis facultatem agendi de ea quod volueritis, ut piis predictorum apostolorum precibus a vinculis peccatorum mereamur absolvi et gaudiis supernorum civium perfrui. Si quis vero contradicere hanc elemosinam a nobis ultroneam factam, suę animę inimicus, conturbare, quod minime umquam evenire credo, voluerit, non vox ejus audiatur ab aliquo, nec sibi vendicare quod repetit valeat, sed, secundum mundanam legem, XV solidos cui litem intulerit, judice cogente, coactus componat, et nostra donatio semper immobilis et inconcussa, stipulatione subnixa, perseveret. Actum Lordono castro. S. Arnaldi uxorisque ejus Ældeburgis, qui fecerunt et rogaverunt firmare, ac roborandam subnotatis testibus tradiderunt. S. Antigii. S. Achini. S. Ingelberti. S. Ansoldi. S. Girardi. Item alterius Achini. S. Endrici. Ego Teoggerius rogatus scripsi ac dictavi, die lune, idus junii, anno II Ludowico regnante.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung