CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0546     View  [Back]
Charta qua Ratburnus vicecomes et uxor ejus Vualda tertiam partem ecclesiæ sancti Martini in villa Landadis monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in onore Dei omnipotentis et beatæ Dei genitricis Marie sanctorumque apostolorum ejus Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense, cuique preest domnus Hemardus, reverendus aba, famulans ibi Deo et sanctis ejus, una cum turba monacorum sibi credita. Igitur ego Ratburnus vicecomis et uxsor sua Vualda, peccatorum nostrorum magnitudines considerans crebrasque et inordinatos hujus adversi seculi casus perspiciens, dono predicto loco, Cluniaco scilicet monasterio, aliquit de rebus juris nostri qui est in pago Vienense, in villa qui nominatur Landadis: oc est ecclesia qui est constructa in onore sancti Martini, simul cum suo presbiterato, cum sua parrochia; abet ibi tercia parte de ipsa ecclesia: oc sunt curtilis, et montis, et silvas, et pinedo; quiquit ibi visus sumus abere, et ibi aspicit vel aspicere videtur usque inexquisito vel at inquirendum est, nos donamus, ea tamen racione, dum ego Ratburnus vivit, usum et fructum de ista omnia usum et fructum possideat et per quisque annos in vestitura at parte Sancti Petri ipso decimo, qui de ipsa ecclesia exierit, at parte Sancti Petri perveniat; et post discessum vero meum, ipsas res quod suprascripta sunt at ipsum monasterium perveniat, it est at abendi, tenendi, seu liceat commutandi. Et si nos ipsi, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus nostris, aut ulla aliqua persona, qui contra ista donacione aliquit agere vel inquietare voluerit, una cum fisco solvat vos tantum et alium tantum quantum; et inantea ista donacio in vos facta firma permaneat, constipulacione supnixa. S. Ratburno, S. Vualda, qui ista donacione fieri et firmare in presente rogaverunt. S. Dodone. S. Bertranno. S. Costancione. S. Balsemodo. S. Gloriosus. Ego Eldebertus, jubente Barnardo, qui ista donacione scripsi, datavi die sabato, kalendis octubris, annos IIII regnante Gonrado rege.
(Au dos:) Radburni in villa Landat, de hecclesia Sancti Martini, pago Viennensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung