CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0547     View  [Back]
Charta qua Issimbardus et uxor ejus Rotrus vendunt Vidali et Ermembergæ uxori campos et pratum in villa Volamato Majore.
Domino magnifico Vidale et uxori sue Ermenberga, pariter emtores, nos enim Issimbard et uxor sua Routrus, pariter vinditores. Constat nos vobis vindedissemus, quod ita et fecimus, hoc sunt res proprias nostras qui de ereditate nobis obvenerunt. Ressident ipsas res in vicaria Cantoiolo, in terraturio de villa Volamato majore; in ipso terraturio vindimus vobis campos duos, prato uno. Ille pratus et unus campus fines abent in de duos latus prato Jaucberto, de tercio rivo, ex carto ad ipsos emtores. Unus campus fines abet de duos latus terra Gaucberto, de uno rivo, ex carto terra de ipsa ereditate. Infra istas fines, totum vobis vindimus, unde accepimus de vos precium, sicut inter nos convenit, solidos VII, et nos pro ipsa precia de nostro jure in vestram traimus dominacionem, ad abendi, vindendi, donandi, seu liceat comutandi, ut post ac die in omnibus abeatis potestatem a faciendum quiquit volueritis. De repeticione vero, sane si quis nos, emutatas voluntates nostras, au ullus eres noster, au ullus omo, vel amissa persona, qui contra vos vel contra carta ista ulla calumnia generare presumserit, hoc ei non liceat vindicare quod petit, set insuper conponat vobis auri libram I, et quod petit nihil aquirat. Facta carta ista die sabato, mensse octubris, anno VII regnante Loddovico rege. Signum Issimbard, S. Reitrudis, qui carta ista scribere vel firmare rogaverunt. S. Icterio. S. Salomone. S. Eliaudo. S. Adalfred. S. Airado. Ingelbertus scripsit.
(Au dos:) Emptio Vitalis in villa Volamato, pago Arverniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung