Charta qua Reevoldus dat quamdam vineam Constancio, filiolo suo, et vendit Leotberto et Agel uxori aliam vineam in villa Varengo.
Dilecto atque multum amabile filiolo meo, nomen Costancius, ego Reevoldus, pro amore et benevolencia que contra te abeo, et pro eo quot de fonte Santo Joanne suscepimus, pro ipsa amore dono
tibi aliquit de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in fine Marciacense, ubi in Varengo vocat: oc est vinea; terminet ipsa vinea a mane terra de ipsa ereditate, a medio die similiter, a sero via publica, a cercio Sancti Petri. Et in ipso loco vendo tibi, Leotber et ucsore sua Agel, peciola de vinea insimul tenente; et abet in longo perticas XV, in uno fronte perticas III, in alio fronte perticas IIII; infra istas terminaciones et perticaciones, totum at integrum tibi vendo, et accepio de te precium valentem solidos II et dimidio; infra istas terminaciones et perticaciones, totum at integrum tibi vendo, et do, et dono, trao atque transfundo, et facias post unc diem quiqui facere volueris. Si quis, nullum contradicentem in omnibus, et in Dei nomen, si quis vero, minime esse credo, si nos ipsi, at ullus de heredibus meis, au ullus omo, au ulla inmissa persona, qui donacione ista calumniare vel contradicere voluerit, auri uncias duas componat, et inantea firma estabilis permaneat, constibulacione sumnicsa. Actum Blanusco villa. S. Reevol et ucsore sua Andela, qui donacione ista et fieri et firmare rogaverunt. S. Aldoeno. S. Joan. S. alio Joan. S. Gonten. S. Maenfreo. Ego Engelelmus scrisit et datavit die jovis, quarto kalendas jenoarias, annos XX rennante Luvico
(sic) rege. S. Alberico.
(Au dos:) Constantii in Varengo.