CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0550     View  [Back]
Charta permutationis camporum in villa Budonense inter Aimardum, abbatem Cluniacensem, et Dominicum et uxorem ejus Lanteldem.
In Dei nomine. Convenit atque placuit inter donnum Aimardum abbatem, cum fratribus, et Dominicum et uxorem suam Lanteldis. In primis dedit ad partes Sancti Petri et umilis abbatis Aimardi et aliis monachorum duas petiolas de campo que sunt site in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Budonense; terminant a mane terra Sancti Hylarii, a medio die terra Raimberti cum heredibus, a sero terra Bernerii, a circio terra Girbanni. Habet in longum et in latum perticas CXXIIII. Et nos donamus ad partes Dominici et uxoris sue Lanteldis campum in ipsa villa, qui terminat de tribus partibus terra Sancti Petri, ex alia parte Albaldi, a sero, a circio via publica; habet in longum et in latum perticas sexaginta; ut faciat unusquisque quicquid facere voluerit. Qui autem contradicere aut calumpniare voluerit, auri libram unam componat, et dehinc firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Galloniaco villa publice. S. Dominici et uxoris sue, qui istum scamium fecerunt et firmari rogaverunt. S. Arnaldi et Estorminii. S. Isnardi. S. Adalelmi. S. Benedicti et alteri Benedicti. S. Girbaldi. Ego Johannes scripsi, datavi die mercurii, mense junio, anno VII regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung