CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0552     View  [Back]
Charta qua Girberga quasdam res in villa Bregolia monasterio Cluniacensi dat.
In nomine Patris et Filii et Spiritu sancti. Ego Girberga, pro amore Dei omnipotentis et animas genitore vel genetrice mea, Dedato et Teotradane, et seniore meo Malvuini, ut pius Dominus de peccatis nostris vel ceteris parentibus nostris et omnium cristianorum aliquid minuare dignetur; propterea dono at ecclesia Sancti Petri et Sancti Pauli in Cluniaco et omnium reliquiarum quorum in illo loco venerantur, at illorum rectoribus, curtilo cum manso indominicato et vinea simul tenente, siti in pago Cabilonense, in villa Bregolia sedit; qui terminat a mane terra Sancti Petri et Sancti Vencentii et Francorum, a meridie Sancti Vincenti, a sero Sancti Petri et Francorum, a cercio terra Sancti Petri, de ipso monasterio; et alias res que at ipso manso aspiciunt: oc sunt vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, fontis, exiis, omnia et ex omnibus, quesitum at inquirendum, totum at integrum a die presente, neminem contradicentem. Si quis vero, si fuerit ullus de eredibus meis, aut ulla emissa persona qid contradicere voluerit, de auro liberas XI coactus componat, et ec presens omnique tempore firma estabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Balanadia villa. S. Girbergane, qui fieri et firmare rogavit, et filius suus Dedatus, et Rajenelt consentientes. S. Malvuini, filii ejus. S. Widonis. S. Giraldi. S. Segualdi. S. Gausberti. S. Teutberti. S. Emardi. Data anno VII regnante Ludowico rege.
(Au dos:) Girberga de Bregolia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung