CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0553     View  [Back]
Charta qua Dalmatius miles notum facit se quasdam res in villis Croelis, Vallis, etc., monasterio Cluniacensi dedisse.
In nomine sanctæ et individuę Trinitatis. Notum sit cunctis christiano nomine insignitis, quod ego Dalmacius, miles, in extremis, immo in gravi infirmitate constitutus, considerans pondus meorum peccaminum, et pro remedium animarum patris mei Rodbert, seu mater mea Arenburga, et fratribus meis Bernardo et Bertranno, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de res meas que sunt sitę in pago Cabilonense, una condaminia, in Craia vocabulo, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a tercia via pupblica, a sexta terra Vidbert, a sero vinea Idbert. In pago Maticonense iterum dono etiam unum clausum, in villa Croelis vocat, qui terminat a mane terra Ricardi, a sexto Gebilimę, a sero Alart. In villa Vallis autem dono duas peciolas de canpo, qui terminent ab uno frunte terra Sancti Nazarii, in alio frunte Montes Pusholarius. Si ullus homo voluit mansiones facere in ipsas terras que ...
(Au dos:) Karta Dalmacii militis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung