CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0554     View  [Back]
Charta qua Gauzfredus, consentiente uxore sua Eva, dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Tisiaco, Mochias et Tresdet.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Gauzfredus, recogitans æternum Dei judicium atque malorum meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniachum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Tysiaco, in ipsa villa, mansum de Roca, unam medietatem, quantum michi pars obvenit: hoc est vineam cum campis, pratis, silvis, quesitum et inquirendum, vobis dono, eo tenore ut quamdiu vixero teneam vel possideam; et in vestitura dono dimidium campum qui est in Mochias; intem (sic), in alio loco, in villa Tresdet, unam coloniam quam mater mea vobis antea dedit, et ego contra morem ecclesiasticum retinui; quicquid vero in ipsa colonia aspicit vel aspicere videtur, totum et integrum in presenti tempore dono ad locum supranominatum; et dono vobis in alio loco terra Letbergane, ea ratione ut quamdiu vixero teneam vel possideam; post meum quoque discessum ad jam dictum locum perveniat. Si quis autem hujus donationis causam a me libentissime factam calumniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli atque omnium sanctorum, nisi ad emendationem venerit; secundum etiam mundanam legem, cui litem inferre non timuit, auri libras IIII persolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Gauzfredi et uxori sue Eva, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Alberici presbiteri. S. Rainardi presbiteri. S. Stephani. S. Vuitburgis. S. Girber. S. Natalis. Rotbertus sacerdos scripsit.
(Au dos:) Carta Gauzfredi de Tresdet.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung