CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0555     View  [Back]
Charta qua Ava curtilum in villa Scotia et servum monasterio Cluniacensi dat.
Domno sacrosancti Petri Cluniensi, hubi domnus abba Emardus preesse videtur, ego, in Dei nomine, Ava dono aliquid de res meas qui sunt site in pago Matisconense, in agro Marziacense, in villa Scotia: hoc est curtilus cum superposito, et alias res quiquit ad ipso curtilo aspiciunt; hoc sunt vircariis, vineis, campis, pratis, omnia ex omnia, totum ad integrum dono in loco helemosinaria, pro anima seniore meo Bernart et anima mea, et filio meo Josceran et aliis parentis meis, tam vivis quam defunctis; et dono servo, nomen Gelevert, cum uxore sua et infantibus suis tres; et de istas res et de mancipia faciant actores Sancti Petri quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis vero, si ego, aut ullus homo, aut ullus de eredibus meis, qui contra donationem istam inquietare vel calumniare presumpserit, non hoc valeat vindicare quod repetit, sed inferamus una cum tercio fisco aureo uncias componat, et hec elemosinaria ista in te facta omnique tempore firma stabilis permaneat, cum stipulacione subnexa. Actum Cluniaco monasterio.
(Au dos:) Ava in Scocias. Donatio in Scocia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung