CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0557     View  [Back]
Charta qua Arlebaldus et uxor ejus Helirada duos curtilos cum vinea et campo in villa Marchesolio monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosanctæ ecclesiæ Cluniacensis [constructe in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli], quam domnus Hemardus abbas ad regendum habere videtur. Igitur, in Dei nomine, ego Arlebaldus et uxor mea Helirada, considerantes [velocissimum humane fragilitatis casum, et quia cuncta temporalia velud umbra cito evanescere videntur, propterea, pro remedio animarum nostrarum, et pro salute omnium parentum nostrorum, necnon omnium christianorum], donamus atque transfundimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad predictum locum, aliquid de rebus nostris: hoc sunt duo curtilos cum vinea et campo simul tenentibus; que res sunt sitæ in comitatu Matisconensi, in vicaria Buferias, in villa Marchesolio; terminantur autem jam dictæ res a mane [et a meridie et a vespera hereditate Magnerii, ab alia parte via publica]. Hec omnia [ego] Arlebaldus dono ad jam dictum monasterium a die presenti, consentiente uxore mea; eo tenore ut recipiant eam monachi ad sepeliendum. Hoc autem quod ego prelibato confero monasterio, ipsa sponte confirmat; cum vero eadem obierit, si plus de hereditate dare potuerit dabit; si autem hoc non valuerit, aut II libras aut tale quid donabit, quod tantum valere æstimetur. Si quis autem, [si nos ipsi, aut aliqua persona, hanc cartam calupniare voluerit, auri libras IIII componat cui litem inferre temptaverit, et presens auctoritas] firma et stabilis permaneat, [cum stipulatione subnixa].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung