CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0559     View  [Back]
Charta qua Durannus, consentiente filio suo Guntardo, dat monasterio Cluniacensi medietatem hereditatis suæ in villis Belplano, Privilingas et Castello.
In nomine Dei omnipotentis. Noverint cuncti fideles quod ego Durannus dono Deo et sancto Petro ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi, in villa Belplano et Privilingas, ex omni mea parte hereditatis unam medietatem dono Sancto Petro, consenciente filio meo Guntardo. Sunt autem campi et silve et vinee usque ad inquirendum. Facio autem hanc donacionem pro anima mea et in locum sepulture mee; et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint. Dono medietatem montis ad Castello vocant. Actum Mazerias publice. S. Duranni, qui fieri et firmare rogavit. S. Guntardi. S. Rodulfi. S. Elderii. S. Sibaldi. S. Constancii. S. Ebraldi. S. Vuichardi.
(Au dos:) Duranni in Privilingas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung