CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0563     View  [Back]
Charta qua Gyrbertus, consentiente uxore sua Undrada, dat monasterio Cluniacensi duas rascias vineæ.
Dominus hac redemptor noster previdens humanum genus gravis peccatis obstrictum, dignatus est ammonere dicens: «Facite elemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et iterum: «Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.» Quas voces veridicas ego Gyrbertus audiens, mente compungtus, simul et infirmitate correptus, vel propter metum gehenne, seu propter amorem vitæ eterne, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et a loco Cluniaco aliquid ex rebus meis juris proprii: hoc sunt due rascie de vinea; in tali tenore, ut, quandiu ego vixero, habeam usum et fructum et omni anno duos sextarios de vino persolvam; post meum vero discessum ad Sancto Petro revertatur: ut Dominus nos eripiat a penis infernalibus mei videlicet et uxoris mee, et transferat ad vitam eternam. Terminat vero ipsa terra a mane terra Odgis, a medio die aqua currente, a cercio terra Sancti Vincentii, ad sero de ipsa hereditate. Quicquid infra istas fines vel terminationes concluditur, totum dono ad supradictum locum in locum sepulture. Sane si quis ex heredibus meis, aut ulla obposita persona calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed in ira Dei omnipotentis incurrat, et postea carta ista firma et stabilis permaneat. S. Gyrberti, qui cartam istam fieri et firmari rogavit. S. Undrade, uxoris ejus. S. Adalberti. S. Walterii. S. Constancii presbiteri, Arleeni, Odboldi. Bernardus levita scripsit. S. Aldeverti.
(Au dos:) Carta Gyrberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung