CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0564     View  [Back]
Charta qua Vuichardus, consentiente uxore sua Raimode, cedit monasterio Cluniacensi duos mansos in villa Breia.
Virtus omnipotentis Dei mortalibus consulens, propter ineffabilem pietatem suam, qua omnes homines vult salvos fieri et neminem ex ipsis perire, inter cetera carismatum dona hoc remedium contulit quo valerent peccata sua redimere: «Date, inquiens, helemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.» Quapropter ego, in Dei nomine, Vuichardus, consentiente uxore mea Raimode, dono Deo et Sancto Petro aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Breia: mansum unum ubi Richelmus manet, ipsum mansum dono cum omnibus appendiciis suis, et ipsum servum Richelmum, cum uxore et infantibus suis, cum sua hereditate. Dono etiam alium mansum ubi vocant ad Alteram Curtem, ubi Vuinibaldus manet, cum omnibus appenditiis suis, et ipsum servum Vuinebaldum, cum uxore et infantibus suis, cum sua hereditate; et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint; et volo ut nullus homo ex heredibus meis servicium aliquod post hunc diem ab eis requirat. Dono etiam unum servum Ingelbertum, pro anima mea, cum omnibus rebus que in hoc testamento scripta continentur. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, vindicare non valeat; sed hæc donatio omni tempore firma maneat, stipulacione subnixa. Hactum Cluniaco publice. S. Vuichardi. S. Maioli. S. Raimodis. S. Gauseranni. S. Lanberti. S. Ingelelmi. S. Drogo. S. Bertaldi. S. Gisleberti.
(Au dos:) Carta Vuichardi quam fecit Sancto Petro de Breia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung