CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0567     View  [Back]
Charta qua Ledgarda et filius ejus Constancius dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Tasiaco et Breia.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum esse volumus omnibus fidelibus quod ego Ledgarda et filius meus Constancius donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de hereditate nostra que sita est in pago Matisconense, in villa Tasiaco: hoc est unum campum; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die via publica, a sero terra Rodulfi. Donamus autem et in ipsa villa duos curtilos et omnia que habere videmus; terminat autem ipsa terra ex omni parte via publica. Donamus vero et in villa Breia unam vineam quam comparavimus de Richelmo, servos Sancti Petri, conscenciente domno Vuarnerio monacho; terminat a mane et a medio die terra Sancti Petri de ipsa hereditate, a sero terra Petroni, et a cercio terra Ingelelmi. Ipsam autem vineam retinemus in nostra vita, ut quamdiu vixerimus teneamus; post mortem vero nostram ad locum jam dictum perveniat, reddente nobis in vestitura omni anno duos sextarios de vino. Facimus vero hanc donationem pro remedio animarum nostrarum et sepultura nostra, ut Dominus faciat nobis misericordiam in futura vita. S. Ledgarde et filii ejus Constantii, qui firmare rogaverunt. S. Rodberti. S. Bilini. S. Ingelelmi. S. Eldini. S. Gerlanni.
(Au dos:) Carta Ledgarde et Constancii filii ejus, de nonnullis et Breia et Taziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung