CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0569     View  [Back]
Charta qua Erveus de Noglis dat monasterio Cluniacensi, pro anima sua et pro animabus uxoris suæ Ermengeriæ et infantium suorum, curtilum in villa Posiaco.
Divina largitate sanccitum est ut de rebus transitoriis æterna valeat merces promereri. Quapropter ego Erveus, pro remedio animæ meæ et pro remedio Ermengarie et infantibus nostris et omnium christianorum, donamus res nostras quæ sunt sitæ in pago Augustudinense, in villa Posiaco: hoc est curtilus cum superposito, et alias res, quicquid ad ipsum cortilum aspiciunt vel aspicere videntur, hoc est vircariis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, totum ad integrum; et faciant ab hac die quicquid voluerint in omnibus. Si quis vero, ego aut ullus ex heredibus meis contra hanc donationem venire, agere vel calumpniare presumpserit, auri unciam componat. Hæc presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. Signum Ervei, qui donationem istam fieri et firmari rogavit. S. Leotaldi. S. Ayulfi. S. Ricberti. S. Arembaldi. S. Aynonis. S. Widaldi. S. Maimberti.
(Au dos:) Carta Arvei de Noglas. Arvei de Nogles in Posiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung