CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0570     View  [Back]
Charta qua Erveus cedit monasterio Cluniacensi, pro anima sua et pro animabus uxoris suæ Ermengeriæ et filiorum suorum, curtilum cum manso in villa Noglas.
Divina largitate sanccitum est ut de rebus transitoriis æterna valeat merces promereri. Quapropter ego Erveus, pro remedio animæ meæ et pro remedio Ermengeriæ et infantibus nostris, donamus atque transfundimus res juris nostri quæ sunt sitæ in pago Matisconense, in agro Fenestelacense, in villa Noglas: hoc est curtilus cum manso indominicato, et alias res quæ ad ipsum curtilum aspiciunt vel aspicere videntur: hoc sunt vineis, vircariis, campis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, totum ad integrum; in ea ratione, dum ego Arveus advixero, usum et fructum habeam; post discessum autem meum, sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis ipsius loci Cluniensis istæ res perveniant, sine ulla contradictione in perpetuum possideant; et poste eodem discesso quicquid voluerint faciant in omnibus. Si quis vero, aut ego ipse, aut ullus ex heredibus, contra istam donationem vim inferre voluerit, auri liberam unam componat. Hæc presens donatio ista omni tempore stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. Signum Ervei, qui donatione ista fieri et firmare rogavit. S. Leotaldi. S. Ayulfi. S. Ricberti. S. Arembaldi. S. Aynonis. S. Widaldi. S. Maimberti.
(Au dos:) Erveus de Noglas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung