CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0571     View  [Back]
Charta qua Aimardus abbas et monachi Cluniacenses, ex una parte, et Evrardus et uxor ejus Theuza, ex altera, vineas in villa Seia inter se commutant.
Placuit atque convenit inter domnum Emardum abbatem, cum ceteris fratribus Cluniensis cœnobii, et Evrardum, cum uxore sua Theuza, ut res suas inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit namque domnus Emardus a parte Evrardi vineas duas in pago Matisconense, in villa Seia: terminat una vinea in uno latere, ex una fronte vinea Simforiani, et ex alio latere vinea Simforiani et Sancti Petri, a quarta vero fronte terra Guarembalt; alia vinea terminat in uno latere et una fronte vinea Simphoriani, in alio latere Sancti Pauli, a quarta vero fronte terra Guarembalt. Inter ambas vineas habent perticas L. Econtra dedit Evrardus et uxor sua Theuza, in ipso pago et in ipsa villa, a parte Sancti Petri vineam quę terminat in uno latere et una fronte terram et vineam Sancti Petri, in una fronte vinea Aremberti, a quarto vero latere via publica; et habet perticas XXVIIII. Infra has terminationes et perticationes, faciat unusquisque de suo quicquid facere voluerit. Si quis vero hanc commutationem contradicere voluerit, non vindicet quod repetit, sed cui litem intulerit auri libram I componat, et hęc commutatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Evrardi et uxoris suę Theucę, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Adalberti. S. Evrardi. S. Segualdi. S. Aquini. S. Volfardi. S. Adelolfi. S. Rotardi. Data in mense januario, regnante Lodovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung