CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0572     View  [Back]
Charta qua Hugo, filius Lebaldi, dat beneficium suum in villa Belmont.
Ego Hugo, filius Lebaldi, notum esse volo omnibus Christi fidelibus, quia monachi et fratres de Cluniaco dederunt michi XV [libras?], et ego pro hoc dono et pro salute anime meę et parentum meorum reddidi Sancto Petro et ipsis tale beneficium quale visus sum habere in villa Belmont, cum omnibus appendiciis suis, eo tenore, ut nullus successorum vel heredum potestatem habeat ipsum beneficium ullo modo requirendi. Et hoc convenit inter me et prefatos monachos atque seniores, ut, si quis de cętero calumniam eis fecerit in ipso beneficio, ego eis damnum secundum legem constituam, et mecum fideijussores qui sunt: Bernardus, Gaufredus, Siguinus. Hi sunt autem qui confirmaverunt: Hugo et alius Hugo, Antelmus. S. Artaldi monachi. S. Geraldi presbiteri. Datę sunt hę librę quas diximus in loco Dundo. Vidit Ulgodus et Rotbertus, filius ejus; ambo viderunt, et non contradixerunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung