CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0581     View  [Back]
Charta qua Arnulfus dat monasterio Cluniacensi, per manus eleemosynariorum suorum, res suas in villa Burgundia.
Divina pietate concessum est ut ex rebus transitoriis semper mansura bona promereri valeamus, et ea quę moriendo amissuri sumus, Deo et sanctis ejus largiendo, post mortem nobis retineamus. Quapropter ego Arnulfus, [in] extremis positus, quasdam res proprietatis meę Deo et sanctis Petro videlicet atque Paulo, ad Cluniacense monasterium, perpetualiter a monachis qui ibidem commoraturi sunt possidendas trado, scilicet per manus elemosinariorum meorum atque germanorum Rotlandi, Ostroldi atque Adalardi, qui testamentum hoc, mea vice, predicto monasterio vel monachis facturi sunt. Sunt autem ipse res in pago Matisconensi, in vicaria Sancti Pontii, in villa quę vocatur Burgundia. Est autem curtilus quem tenet Stephanus, cum vinea et pratis, et silvis, et terris, et aquis, et omnibus ad ipsum curtilum pertinentibus, cum ipso Stephano et uxore ejus Petronilla, et duobus filiis Stephano et Girberto; terminat autem a mane via publica et terra Arnaldi, a sero item via publica et terra Eldeberti. Has autem res ea ratione trado, ut sint pro remedio animę meę et predictorum fratrum meorum, et ab hac die neque ipsi fratres, neque ullus de heredibus, nec ulla alia persona, quicquid de eisdem rebus vel mancipiis quolibet modo usurpare presumat, sed eas predicti monachi jure perpetuo possideant, nemine contradicente. Quod si quęlibet persona extiterit, quę hanc auctoritatem infringere presumpserit, non vindicet, sed insuper D solidos his cui litem intulerit coactus persolvat; hęc autem auctoritas inconvulsa perduret. S. Rollandi, qui hanc cartam fieri precepit et firmare rogavit. S. Ostroldi, et Adalardi, et Lanterii, et Titelmi, et Arnulfi, et Ingelberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung