CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0584     View  [Back]
Charta qua Bernardus, frater Odonis abbatis, ecclesiam sancti Petri, in villa Marzoniaco, monasterio Cluniacensi dat.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis filiis sancte Dei ecclesię, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum cui vocabulum est Cluniaco, unam ęcclesiam que sita est in pago Lugdunensi, in villa Marzoniaco, et est dicata in honore sancti Petri. Hanc igitur dono cum omnibus apendiciis suis, pro remedio anime meę et amite meę et fratris mei Odonis abbatis, et omnium parentum meorum, ut eis Dominus vitam et requiem sempiternam concedere dignetur et adgregare in numero electorum suorum; faciantque ab hodierna die et deinceps sicut eis placuerit. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Odonis. S. Hugonis. S. Rodulfi. Data per manus Richardi levitę.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung