CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0590     View  [Back]
Charta qua Elfredus et uxor ejus Otbergia, ex una parte, et Aimardus, abbas Cluniacensis, ex altera, vineas inter se commutant.
Placuit atque convenit inter Elfredum cum uxore sua Otbergia, et domnum Aimardum, abbatem Cluniacensem, cum cęteris fratribus, commutationem facere de duabus vineis. Elfredus et uxor sua dederunt domno Aimardo, ad locum Cluniacum, vineam quę terminatur de uno latere et una fronte vinea et terra Sancti Petri, de alio latere vinea Christiani, et de alia fronte via publica; hec vinea habet in girum perticas triginta sex. Porro domnus Aimardus abbas dedit ipsi Elfredo [vineam] quę terminatur de uno latere et utraque vinea dominica, de alio latere vinea Teloni, et habet in girum perticas viginti; et alia vinea terminatur de uno latere vinea Alerici, in alio latere et fronte via publica, de alia fronte vinea Christiani, et habet in girum perticas viginti I, et partem agelli quę habet in circuitu perticas XV. Infra istas terminationes, sicut pretaxatum est, ab utrisque partibus commutatio facta est, ut deinceps unusquisque de suo faciat quod melius voluerit. Et si quis hanc commutationem contradicere vel calumniari temptaverit, non atingat quod repetit, sed cui hanc intentat injuriam conponat unam libram de auro, et commutatio hec firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung