CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0595     View  [Back]
Notitia vuerpitionis cujusdam coloniæ in monte Sereno monasterio Cluniacensi a Gaufredo et Hugone, fratribus, factæ.
Notitia vuirpitionis quam fecerunt duo fratres, Gaufredus et Hugo, Deo et sanctis apostolis ejus Petro atque Paulo, de quadam colonia que conjacet in monte Sereno, quam interpellabant. Quicquid vero ad ipsam coloniam aspicit vel aspicere videtur, hoc sunt campi, prata, servi, omnia et ex omnia, transfundimus atque donamus pro remedio animarum nostrarum, et si aliquod rectum habere videremus, omnia dimittimus, ut pius Dominus animas nostras liberare dignetur. S. Hugonis et Gaufredi, qui hanc vuerpitionem fieri et firmari rogaverunt. S. Girber ... S. Eldigerii. S. Vuidonis. S. Landoeni. S. Bernardi. Aymo indignus adnotavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung