CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0597     View  [Back]
Charta vuerpitionis terræ de Noglis ab Artaldo monasterio Cluniacensi factæ.
Notum sit omnibus hominibus tam presentis temporis quam et futuris, quod Gaufredus de Salliaco Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniacensisque fratribus quondam dederat medietatem totius terrę de Noglis, atque post decessum illius multis annis sine ulla querela tenuerunt predicti fratres; sed postea frater ejus Artaldus calumpniatus est eam. Inde, Deo inspirante, conpunctus ipse Artaldus dedit et reddidit Deo et predictis apostolis ejus atque fratribus, sicut antea tenuerunt, pro sua anima parentumque suorum, et pro tali convenientia, ut ipse et uxor ejus ab ipsis sepileretur. S. Artaldi, qui cartam jussit fieri, et Aremburge uxoris ejus, atque filii ejus Gaufredi. Insuper etiam ipse Artaldus de terra Masiliacensi, quę communis est sibi et fratribus Cluniacensibus, convenientiam habet ut parciat, et de forestaria ut sic faciat stare, sicut in vita patris sui stetit, ac de terra de Saloniaco laudationem non faciat ulli hominum, nec ipse, nec uxor ejus vel filii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung