CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0605     View  [Back]
Charta qua Johannes clericus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Perela.
Igitur, in Dei nomine, ego Johannes, clericus, tractavi de Dei misericordia et de eterna retributione; propterea dono Deo et Sancto Petro de Cluniaco, de rebus meis, juxta quantum mea possessio est in villa que vocant Perela, in tali modo, quandiu vixero teneam et possideam; post meum quoque discessum ad ipsum locum remaneat, et faciant rectores ejusdem ecclesię quicquid facere voluerint. Si vero ullus homo inquietare voluerit, ira Dei incurrat super eos, et omni tempore ista donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Johannis, qui istam donationem fieri et firmari rogavit; et in vestituram dono omni anno VI sextarios de vino. S. Roberti levitę.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung