Charta qua Elfredus et uxor ejus Otbergis, ex una parte, et Aimardus, abbas Cluniacensis, ex altera, campos in villa Galoniaco inter se commutant.
Placuit atque convenit inter donnum Aimardum abbatem, et cęteris fratribus, et ex alia parte Elfredo et uxoris suę Otbergis, et filiis eorum Otberto et Gosfredo, ut aliquid de terris suis inter se commutarent. In primis dedit donnus Aimardus abbas, cum ceteris monachis, campum qui est in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in ipsa villa; qui terminat a mane terra Arnulfi, a medio die terra Andree, a sero via vicinabile, a circio increpitum; habet in lon
gum et in latum perticas sexaginta VI. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum. Et prenominati, ex alia parte, dant alium campum ad partes Sancti Petri, Aslux vocant; qui terminat a mane terra Gulberti, a medio die terra Anseisi cum heredibus, a sero terra Adalelmi, a circio increpitum; habet in longum et in latum perticas sexaginta et sex. Infra istas terminationes et perticationes ad integrum. Et faciat unusquisque de hoc quod a[c]cepit quicquid facere voluerit. Si quis vero hoc contradicere aut calumpniare presumpserit, auri unciam unam componat, et dehinc firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Galoniaco villa publice. Una medietas Otberti et uxoris sue Gisliardis habeant; aliam medietatem Elfredi et uxoris suę Otberge et filii sui Gosfredi; et post dicessum Elfredi et uxoris suę alia medietas permaneat.