CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0617     View  [Back]
Charta qua Tetbertus res suas in villa Burgundo monachis Cluniacensibus dat.
Sacrosanctę ęcclesię Cluniensi, quam donnus abbas Aymardus regit, ego Tetbertus, pro amore Dei et pro remedio animę meę vel adjutorio terreno ad corpus meum, dono res meas quę sunt in territorio Matisconensi, in villa Burgundo. In primis curtilum, qui terminatur a mane rivo currente, a meridie terra Tetbergę, a sero via publica, a cirtio Godoverę. Sed et alias res meas, quas in jam dicta villa habeo, similiter dono Sancto Petro, in campis, pratis, silvis, totum ex integro, eo tenore ut, dum vivo, usum fructuarium exinde habeam, et per singulos annos, in festivitate sancti Petri, III kal. julii, II denarios persolvam. Post obitum autem meum, totum, sicut hic insertum est, ad Cluniacum pertineat. Si quis contradixerit, II libras de auro componat; et donatio ista firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Tetberti, qui donationem hanc fecit et per cartam firmari rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung