CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0622     View  [Back]
Præceptum Conradi regis, quo jubet restitui Cluniacensi monasterio res ablatas a Carolo consanguineo suo in pago Viennensi.
In nomine Dei æterni. Chuonradus, nutu omnipotentis Dei serenissimus rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris, qualiter Dei famuli ex Cluniaco monasterio monachi proclamaverunt se in præsentiam nostram, in pago Viennense, quod Carolus, consanguineus noster, illorum res quas Ingelbertus per cartam donationis ad dictum locum tradidit, idem Carolus locum injuste contendebat. Ille autem ubi vidit et audivit non se hoc recte tenere, præsentialiter dimisit omnem querelam, et illico ipsas cartas quas Ingelbertus fecerat corroboravit, et iterum in manu regis firmavit. Et tunc jussit domnus rex hoc judicium scribere, per quod omni tempore dictæ cartæ inviolabiliter permaneant, et subtus fidelium nostrorum nomina jussimus inserere ac de sigillo nostro sigillare. Signum domini Chuonradi piissimi regis (Monogramme). Aimo episcopus præsens fuit. Vido archiepiscopus præsens fuit. Sobo archiepiscopus præsens fuit. Bero episcopus præsens fuit. Hugo comes præsens fuit. Odolricus comes palatii præsens fuit. Ainricus, filius Ludovici, præsens fuit. Anselmus comes præsens fuit. Odolricus comes, Anselmi frater, presens fuit. Æto comes præsens fuit. Leutoldus comes præsens fuit. Humbertus præsens fuit, ac omnes vassi dominici majores et minores qui præsentes fuere. Ego Henricus notarius hoc judicium scripsi, datavi V k. aprilis, anno VI regnante domno Chuonrado, piissimo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung