CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0625     View  [Back]
Charta qua Leotaldus comes et uxor ejus Berta alodum in villa Moncellis cum ecclesia in honore beatæ Mariæ et sancti Andeoli monasterio Cluniacensi dant.
Divina largitate sanctitum est ut de rebus transitoriis eterna valeat merces promereri. Igitur nos, in Dei nomine, Leutaldus et uxor mea Berta, considerantes incertos hujus vitę exitus, simulque pondus peccatorum nostrorum pertimescentes, donamus aliquid de rebus nostris Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio Cluniensi, pro salute animarum nostrarum et parentum nostrorum, vel omnium fidelium christianorum; hoc est alodus noster situs in comitatu Lucdunensi, in agro Pasiacho, in villa Moncellis, cum æcclesia in honore beatę Dei genitricis Marię et sancti Andeoli, una cum vineis, pratis, silvis, pascuis, molendinis, domibus, curtiferis, aquis, exitibus et regressibus, vel cum omnibus pertinentibus et apendiciis suis, quęsitum et ad inquirendum, omnesque servos ad ipsam hæreditatem pertinentes, cum uxoribus et infantibus illorum, tradimus atque transfundimus, ita tamen ut, si quis ex nobis duobus unus ante alterum obierit, jam dictę res ad supradictum monasterium perveniant, et ubicumque ego vitam finiero, corpus meum monachi requirant, et in eodem Cluniense monasterio sepulturę tradant. Statuimus vero annis singulis censum reddere eidem monasterio, in festivitate beati Petri, III kal. julii, solidos II. Si quis vero, si nos, aut aliqua persona, hanc cartam calumniare presumpserit, auri libras V componere cogatur, et presens auctoritas firma permaneat. S. Leutaldi, Bertæe, uxoris ejus, Leotgarii, Ratherii, Lanberti, Ugonis, Adalgerii, Norduini, Otulardi, Alberici, Teutardi, Manegaldi. Data mense marcio, anno VI rege Conrado regnante, qui de eadem donatione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung