CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0627     View  [Back]
Præceptum Conradi regis, quo confirmat monasterio Cluniacensi villam Boliniacum cum pertinentiis.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Chuonradus, divino munere largiente serenissimus rex. Quicquid juste et recte nobis agere videtur, satis possumus corroborare ac confirmare. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris, presentibus ac futuris, qualiter Hugo, comes ac consanguineus noster, petiit regalem celsitudinem nostram ut quendam villam, nomine Boliniacum, cum ecclesia, in pago Lugdunense, cum villulis, terris, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, servis utriusque sexus, et omnibus adjacentiis et pertinentiis suis, quesitum et ad inquirendum, per nostram auctori[ta]tem ad monasterium Cluniacum, quod est in honore beati Petri et Pauli concederemus, quod et ita pro Dei amore et fecimus; volumus vero et per hunc nostrum preceptum firmiter decernimus ut dictus locus omnem obtineat futuris temporibus potestatem, sine ulla inquietudine vel contradictione. Ut autem hoc nostrum preceptum omnem obtineat vigorem, manu nostra firmavimus ac sigillo nostro in eum mandavimus affigi. Signum domni Chuonradi piissimi regis. Einricus, notarius, ad vicem Amonis episcopi, recognovi. Data VIIII kalendas maii, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi DCCCCXLIIIo, anno sexto regnante domno Chuonrado rege filio Rodulfi.
(Au dos:) Preceptum Conradi regis, de Boloniaco in pago Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung