CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0631     View  [Back]
Præceptum Conradi regis, quo confirmat Ermentheo, capellano suo, capellam in honore Sancti Genesii in comitatu Viennensi.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Chuonradus, gratia omnipotentis Dei serenissimus rex. Quicquid in nostro commisso regno juste ac recte agere videtur, satis possumus corroborare ac confirmare. Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris, presentibus ac futuris, qualiter Carolus, comes, consanguineusque noster, reddit nobis quendam capellam quę est constructa in honore Sancti Jenesii, terramque erga illam sitam et pertinentem ex comitatu Vienensis, ac adiit ipse et humiliter petens ut quendam capellanem nostrum, nomine Ermentheum, per preceptum illi concederemus. Quod et voluntarie fecimus. Volumus ac firmiter decernimus per hunc nostrum preceptum ut dictus Ermentheus hoc insuper sertum, extra hoc quod dicit Boso suum esse, omnem optineat vigorem commutandi et potestatem vendendi, absque ullo obsistente vel contradicente. Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur, et a nemine umquam violetur, manu nostra firmavimus, ac de sigillo nostro consignare jussimus. Signum domni Chuonradi piissimi regis. Einricus notarius, ad vicem Amonis episcopi, recognovi. Data XV kal. jun., anno ab incarnatione Domini DCCCCXLIII, anno VIIII regnante domno Chuonrado piissimo rege, indictione III.
(Au dos:) Istud præceptum fecit rex Conradus suo fideli Ermenteo de capella Sancti Genesii, in pago Viennensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung