CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0632     View  [Back]
Notitia vuerpitionis curtili in villa Siniciaco Aimardo, abbati Cluniacensi, a Rainaldo in mallo publico factæ.
Notitia vuirpitionis apud Matisconum, sub die mercoris, VIIII kal. jun. in mallo publico, ubi resedit domnus Maymbodus episcopus, atque domnus Maiolus vicecomes, necnon et Leudegarius, Josbertus, Nardoinus, Beroldus, Dedo, Teotelmus, Bererius, Idoinus, Berno et ceteri plures, in ipso mallo residentes. In eorum presentiam contrapellavit quidam vir atque abbas, Aymardus nomine, alium hominem, nomine Rainaldum, de uno curtilo cum vinea in villa Siniciaco. Ipse Rainaldus tenet mali ordine; ipse autem prenominatus Rainaldus recognovit directum Sancti Petri, et ipso Aymardo abbate vuirpivit ipsas res his presentibus: S. Bernoni. S. Landoeni. S. Bererii. S. Idoini. S. Andreę. S. Tetelmi. S. Grimoini. Data per manu Berardi, sub die mercoris, VIIII kal. junii, anno VII regni Hludovici regis.
(Au dos:) Siniciaco. Vuarp[itio] Ragenalt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung