CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0633     View  [Back]
Charta qua Humbertus, levita atque præpositus ecclesiæ Matisconensis, res suas in villa quæ Belna vocatur monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosanctę ecclesię Sancti Petri Cluniensis, qua domnus Aymardus abba ad regendum habere videtur, ego, in Dei nomen, Hubertus, levita atque prepositus, ob amorem et timorem Dei, ut pius Dominus, per intercessionem sancti Petri, animam Ramnaldi, avio meo, necnon animam patris mei Anscherii et animam matris mee Ingelays, seu et animam meam et omnibus christianis, dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Ibgiacense, in villa Belna, quicquid in ipsa villa Ava abbatissa dedit avo meo Ramnoldo, vel quod pater meus in ipsa villa, de hanc rationem in ipsa villa tenebat, quando a seculo migravit: hoc sunt curtili cum edificiis, vineis, virchareis, cum servis et ancillis ibidem pertinentibus; dono ad ipsum locum, eo tenore, dum ego vivo, usum et fructum habeam, et omni anno pro comemoratione et in loco vestiture, festivitate sancti Petri, denarios XII ibi persolvam. Si quis vero donationem istam contradixerit, auri libram componat; et inantea donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matisconum publice. Hubertus, prepositus, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Maioli, vicecomito. S. Leudegarii. S. Eurardi. S. alio Eurardi. S. Nardoini. S. Teodulfi. S. Odeylonis. S. Teotelmi. Data per manum Berardi, sub die jovis, VIII kalendas junii, anno VII regni Hludovici regis. S. Ramaldi, qui consensit et firmavit.
(Au dos:) Itgiaco. Ubertus de Belna.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung