CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0642     View  [Back]
Charta qua Maymbodus, episcopus Matisconensis, concedit in precaria Aycardo et uxori ejus Arembergæ terram in villa Artiduno.
Omnibus Maticensis æcclesiæ filiis, presentibus scilicet ac futuris, notum habeatur quod, cum esset domnus Maymbodus episcopus apud Matisconum, secus basilicam incliti martiris Christi Vincentii residens, venit ante presentiam ejus quidam vir nobilis, Aycardus nomine, deprecans quatinus dignaretur ei conferre quandam terram predicti martiris sancti Vincentii, conjacentem in pago Forensi, in villa que Artidunus dicitur, ut quicquid in ipsa villa est de predicta terra beati Vincentii, vel in aliis villis aut locis ibi adjacentibus, temporibus vite suæ tenere securiter valeret, tam ipse quam uxor ejus Aremborga, necnon nepos ejus Adroldus, filius Ragemberti. Domnus quamobrem Maymbodus, prememoratus pontifex, suorum fulcitus consilio fidelium, concessit ei quod humiliter precabatur, predictam videlicet terram, cum omnibus ibi pertinentibus, ut dum advixerint isti tres, sicut supra inserti sunt, sub decreto sensus duorum solidorum, festivitate prolocuti sancti Vincentii ipsos persolventes, teneant et possideant; quod si neglegentes in reddendo apparuerint, in duplum cogantur exsolvere. Quo vero firmius tenere possent, prelibatus antistes hanc precariam eis fieri jussit, quam propriis manibus roboravit, et fidelium suorum digitis signandum contradidit. Maymbodus, sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus, subscripsit. Hubertus præpositus subscripsit. Masolus indignus archidiaconus subscripsit. Adalardus archidiaconus subscripsit. Ado abba. Vuinisus humilis levita. Berno presbiter. Eumannus presbiter. Berardus levita subscripsit. Arnulfus presbiter. Eigredus presbiter. Bodo levita subscripsit. Data per manum Aymini, freria (sic) II, mense augusto, anno VIII Hludovico rege regnante.
(Au dos:) Precaria Acardi, in villa Artibuno (Artiduno).
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung