CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0644     View  [Back]
Notitia vuerpitionis quarumdam rerum in villa Sinitiaco monasterio Cluniacensi a Vuandalmode factæ.
Notitia vuerpitionis apud Matisconum, sub die dominico, VIII idus octobris, ante presentiam domni Leotaldi comitis, residente una cum fidelibus suis: Maiolum vicecomitem, Leodegarium, Josbertum, Eurardum, Robertum, Ratherium, Teudulfum, atque Ildebrannum, [Petrus] et Paulus proclamaverunt se de quadam femina, nomine Vuandalmodis, que tenet juste res illorum, in ipso pago, in villa Sinitiaco, quas Adalardus levita dedit ipsius case Dei; ipsa quoque femina in presente stetit et recognovit rectitudinem Sancti Petri et auctoribus ejus; vuirpivit contra eos omnes querelas de eadem causa, his presentibus: S. Leotaldi comitis. S. ipsius Vuandelmodis, que vuirpivit. S. Roberti. S. alterius Roberti. S. Maioli vicecomitis. S. Eurardi. Item Eurardi. S. Tuderici. S. Amedei. S. Josberti. S. Rainaldi. Data per manum Berardi, sub die dominico, VIII idus octobris, anno VI regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung