CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0652     View  [Back]
Charta qua Eychardus presbyter et Eychardus subdiaconus, pro remedio animæ Raganerii, avunculi eorum, curtilum ejusdem monasterio Cluniacensi dant.
Regum decernit auctoritas ut unusquisque homo de his quę sibi a Deo collata sunt peccata sua redimat; scriptum est enim: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et item dicit: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.» Quapropter ego Eychardus presbyter et item Eychardus subdiaconus, cogitantes casum humanę fragilitatis et æternę retributionis, pro piaculo animę avunculi nostri Raganerii presbiteri, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad Cluniacum, curtilem unum quęm ipse Raganarius, dum viveret, in voluntate habebat ad ipsum locum dare; et est situs in pago Lugdunensi, in villa Avallonica. Hunc curtilem cum vinea et orto et vircaria, et quicquid ad illum aspicit, cedimus ac donamus, eo tenore ut, quamdiu vixerimus, usum et fructum exinde possideamus, annisque singulis, in festivitate sanctorum apostolorum Petri et Pauli, XII denarios in vestitura persolvamus; post nostrum vero decessum, sine aliqua contradictione, ad jam dictum locum deveniat. Si quis vero, vel nos, vel aliqua persona, contra hanc donationem facere voluerit, non vendicet, sed cui litem vel contrarietatem intulerit, quantum he res eo tempore melioratę fuerint, ex proprio jure persolvere cogatur; et postmodum hec helemosinaria nostra donatio firma consistat, cum stipulatione subnixa. S. Eychardi presbiteri, qui donationem istam firmare rogavit et ipse firmavit. S. Eychardi subdiaconi, qui consensit. S. Aimoini. S. Rostagni. S. Benedicti. Tempore Conradi regis facta est hęc descriptio et firmatio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung