CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0653     View  [Back]
Charta qua Ledgerius et uxor ejus Berna villam de Cavariaco cum ecclesia in honore sancti Johannis dant Aymoni, filio eorum, et post mortem ejus sine liberis, Cluniaco monasterio.
Dilecto filio nostro, nomine Aymoni, nos igitur Ledgerius et uxor mea Berna, in pro amore et bona voluntate quam circa te habemus, donamus tibi aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Lucdunense: hoc est villam quę vocatur Cavariacus, cum ecclesia quę est dicata in honore sancti Johannis, cum omnibus suis appendiciis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, servos et ancillas utriusque sexus, colonias etiam quas habemus in villa Riplungio, cum omnibus adjacentiis, et servos et ancillas. Hec omnia concedimus tibi eo tenore, ut quamdiu vixeris teneas; et si heres legitimus ex te exierit, ad ipsum perveniat; et si mortuus fueris sine liberis, ad Cluniacum et ad Sanctum Petrum et ad Sanctum Johannem perveniat. Sig. Ledgeri, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernane, Bovoni levitę, Josberti, Gonsoni, David, Engelardi, Odonis, Adelardi. Data mense aprili, regnante Conrado rege. Acardus presbiter scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung