CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0654 bis     View  [Back]
Ansiis et uxor ejus Anna impignorant Amalfredo presbitero res suas in villa Metono.
Cum summa onore nominando amico vel consanguineo parentem, nomen Amalfredo, presbitero [em]tore, nos quidem, in Deo nomen Ansiis et uxor mea, nomen Anna, simul inpignoratores inpignoramus ... in convuadio in locum causionem aliquit ex rebus propriis nostris que sunt sitas in pago Lucdunense, in [agro Candea]cense, infra villa que dicitur Metono, oc est curtilus cum havanna et vinea et orto et verheria et arbores fructiferos; [terminatur] ipse curtilus cum havanna et vinea a mane terra Sancti Martini, a medium die terra Arlamanni, a sero via publica, a cercio terra Ansedeo, infra ipsas terminaciones, ipso curtilo vobis inpignoravimus ad annos tres pro solidos X et nos per singulos annos Amalfredo quinque modios de musto sicut nos pariter convenit et placuit; et si nos a terminum annis completis vestros solido X adimplere non possimus, veniant super ipsa terra justi preciatores et ipsa terra preciant et quod justum fuerit Amalfredus adimpleat et postea in locum vindicionis permaneat ad abendi, vindendi, perdonandi, seut liceat commutandi. Et si quis vero, quod fieri et futurum est minime credimus, si nos ipse aut ullus de eredibus nostris, aut ullus omo aut ulla emissa aut opposita persona ulloque tempore, que incontra anc carta inpignoracione ista inquietare vel infranjere voluerit, nihil valeat vindicare quod repetit set componat tantum et alium tantum quantum ipse curtilus cum cavanna et orto et vinea et verheria qui ibi aspicit melioratus valuerit et ec omnis presens inpignoracio ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. Sig. Ansiis, S. Annane qui carta inpignoracione ista fieri et firmare in presente rogaverunt. S. Joan. S. Metono. S. Jerolt. S. Benedicto. S. Martino. Ansiis rogitus cart inpignoracione ista scripsit, datavit die jovis, in mense jenoarii, anno VII regnante Gondrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung