CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0659     View  [Back]
Charta qua Aimulfus dat Ermengardi uxori suæ in sponsalitio et in dotalitio aliquid de hereditate sua in Monte Mercore.
«Derelinquid omo patrem aut matrem, et aderebit sibi uxorem, et erunt duo in carne una, et quod Deus junxit, omo non separet.» Dilecta atque multum amabilis sponsa mea, nomine Ermengardis, ego igitur, in Dei nomine, Aimulfus, sponsus tuus, in pro amore et bona voluntate mea que contra te abeo, in pro ipsa amore, dono tibi in esponsalicio aliquid de ereditate mea: est ipsa ereditas in pago Vienense, in agro Elosiacensi, in loco subtus Monte Mercore, campi arativi, quarta parte tibi dono; qui ternan ipse cambi in uno latus via publica, in alio latus terra Sancti Mauricii, in uno fronte Monte Mercore, et in alio fronte Rodano volvente; infra as fines et terminaciones, una cum arboribus et omnem suprapositum, quartam partem tibi dono; et dono tibi in dotalicio terciam partem de quicquid nos visi sumus abere vel acquirere potuerimus ambo, et facias de ipsas res quid volueris, sicut lex mea commendet ... abendi, vendendi, donandi, seud licead comutandi. Et si ego, aut ullus omo, au ullus de eredibus meis, qui contra ista donacione aliquid agere vel inquietare voluerit, non valeat vindicare, set componat tibi auri uncia una; et inantea ista donacione in te facta firma permanead, cum omni stipulacione subnixa. S. Aimulfo, qui ista donacione jussi fieri et firmare in presente rogavi. S. Euvardo. S. Girberto. S. Adaldrado. S. Poncio. S. Emone. Ego Ado rogatus, qui isto sponçalicio scripsi, datavi die veneris, in mense aprilio, anno VII regnante Conrado rege.
(Au dos:) Sponçalicio Ermengarde in Monte Mercor. Vienn.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung