CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0660     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villa Brigolio inter monachos Cluniacenses et Vuidonem et Attonem fratres.
Domino fratribus abbatum Emmardum, cum suis fratribus monachis Sancti Petri, ego, inquid igitur, in Dei nomen, Guido et frater suus Atto, qui consensit, escammiavimus nos vobis terra pro terra, vinea qui est sita in pago Cabilonense, in fine Talmariacense, in villa Brigolio recedit, parcionem nostram, totum at integrum insimul tenente, nos vobis escamiavimus, nullum contradicentem. Si quis vero, si ego, ullus de eredibus nostris, venire temptare vel calomniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, set inferat vobis una cum tercio fisco auri uncias V componat; et presens escamius istus omni tempore firmus stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Brigolio villa pullice. S. Guidono cum Attono, qui consensit, qui escamius istus fierint et firmare rogaverint. S. Girbert. S. Costabulo. S. Gandalfredo. S. Ricbert. S. Bernono. S. Ratbert. S. item Costabulo. Ego Adelardus rogatus scripsit, datavit die marcio, in mense mayo, annos VIII regnante Lodovico rege.
(Au dos:) Vuido in Brigolio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung