CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0665     View  [Back]
Charta qua Umberga femina res suas in villis Montaniaco et Corcella monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosanctę ęcclesię Sancti Petri Cluniacensi, ego Umberga femina, pro remedio animę meę et senioris mei Girardi et parentum meorum, dono res meas quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa nuncupates in Montaniaco, ea quę a Bertrico atque uxore ejus Anstuht conquisivi et alias res quas ibi adquisivi. Et in villa Corcella similiter, campos videlicet, vineas, curtilos, prata, pascuas, omnia ad integrum a die presente offero et dono jam dicto loco, ut rectores ipsius loci ex his faciant quod placuerit. Si quis contradixerit, peccabit, et ab omnibus sanctę ęcclesię segregetur, lege autem mundana X libras de auro componat, et donatio ista firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Mannonis, Girboldri, Vivieni. S. Achin, et Rotruht, et Umbergę, qui cartam hanc fieri et firmare rogaverunt. S. Girberti et Teduini. S. Otberti et Benedicti. Teotgerius, in vice cancellarii, scripsit et datavit III feria, in mense novembris, anno VIIII regnante rege Ludovico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung