CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0666     View  [Back]
Charta qua Vuido et uxor ejus Gislaberga res suas in villa Brociaco Berno, filio suo, dant.
Dilecto filio nostro, nomine Berno, nos quidem, in Dei nomine, Vuido et uxor mea Gislaberga, donamus tibi aliquid de res nostras que sunt site in pago Lucdunensium, in agro Cosconiaco, in villa Brociaco: hoc sunt duo curtili; unus vero cum cabanna et exio; habet terminos a mane via publica, a medio die terra Alalguda, a sero terra Tedbert, a cercio terra Girolt; infra hos terminos, totum. Alius curtilus cum vinea et arboribus et exio; terminet a mano gutta qui per estem siccat, a meridie terra Rodlanno atque Tetardo, a sero via publica, a cercio terra Sancti Stephani; infra hos terminos, totum, et de alias res quicquid nobis legibus advenire debent de alodo et de conquisto: hoc sunt campis, pratis, silvis, aquis aquarumque concursibus, omnia ex omnibus; predictos curtilos cum omni integritate, et prefatas res la una medietate, nisi novem sestariadas de terra arabile et filia nostra, nomine Ermendrada, et prata in loco qui dicitur Agiolo reservo. Ea vero ratione supramemoratas res tibi donamus, ut dum modo vivimus pariter possideamus; post nostrorum amborum discessum tibi perveniat. Si quis hanc donationem calumniare presumpserit, a fisco de auro uncias X componat, postea firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Vuidoni et uxore sua Gislabergi, qui donatione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Adalardo. S. Girolt et uxore sua Adalguda, qui hoc consenserunt. Item Adalardus, Stephanus, Leutardus, Johannes, Alexander. Ego Vuillelmus, presbiter, rogatus scripsi et subscripsi VIIa feria, primo idus aprilis, regnante Gondrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung